Hieronymus, Proverbia, Caput 16
1 | hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam |
2 | omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus |
3 | revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae |
4 | universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum |
5 | abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens |
6 | misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo |
7 | cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem |
8 | melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate |
9 | cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius |
10 | divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius |
11 | pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi |
12 | abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium |
13 | voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur |
14 | indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam |
15 | in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus |
16 | posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento |
17 | semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam |
18 | contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus |
19 | melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis |
20 | eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est |
21 | qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet |
22 | fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas |
23 | cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam |
24 | favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum |
25 | est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem |
26 | anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum |
27 | vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit |
28 | homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes |
29 | vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam |
30 | qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum |
31 | corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur |
32 | melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium |
33 | sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur |