Hieronymus, Proverbia, Caput 13
1 | filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur |
2 | de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua |
3 | qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala |
4 | vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur |
5 | verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur |
6 | iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat |
7 | est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit |
8 | redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet |
9 | lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur |
10 | inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia |
11 | substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur |
12 | spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens |
13 | qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur |
14 | lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis |
15 | doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago |
16 | astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam |
17 | nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas |
18 | egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur |
19 | desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala |
20 | qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis |
21 | peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona |
22 | bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris |
23 | multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio |
24 | qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit |
25 | iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis |