Hieronymus, Proverbia, Caput 12
1 | qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est |
2 | qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit |
3 | non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur |
4 | mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit |
5 | cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia |
6 | verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos |
7 | verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit |
8 | doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui |
9 | melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane |
10 | novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia |
11 | qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est |
12 | desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet |
13 | propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia |
14 | de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei |
15 | via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia |
16 | fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est |
17 | qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus |
18 | est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est |
19 | labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii |
20 | dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium |
21 | non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo |
22 | abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei |
23 | homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam |
24 | manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet |
25 | maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur |
26 | qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos |
27 | non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium |
28 | in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem |