Hieronymus, Psalmi, Psalmus 129
1 | canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine |
2 | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae |
3 | si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit |
4 | quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius |
5 | speravit anima mea in Domino |
6 | a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino |
7 | quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio |
8 | et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius |