Hieronymus, Psalmi, Psalmus 108
1 | in finem David psalmus |
2 | Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est |
3 | locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis |
4 | pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam |
5 | et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea |
6 | constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius |
7 | cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum |
8 | fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter |
9 | fiant filii eius orfani et uxor eius vidua |
10 | nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis |
11 | scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius |
12 | non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius |
13 | fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius |
14 | in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur |
15 | fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum |
16 | pro eo quod non est recordatus facere misericordiam |
17 | et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare |
18 | et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius |
19 | fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur |
20 | hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam |
21 | et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me |
22 | quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me |
23 | sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae |
24 | genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum |
25 | et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua |
26 | adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam |
27 | et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam |
28 | maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur |
29 | induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua |
30 | confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum |
31 | quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam |