Hieronymus, Psalmi, Psalmus 104
1 | alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius |
2 | cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius |
3 | laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum |
4 | quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper |
5 | mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius |
6 | semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius |
7 | ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius |
8 | memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes |
9 | quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac |
10 | et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum |
11 | dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae |
12 | cum essent numero breves paucissimos et incolas eius |
13 | et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum |
14 | non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges |
15 | nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari |
16 | et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit |
17 | misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph |
18 | humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius |
19 | donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum |
20 | misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum |
21 | constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae |
22 | ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret |
23 | et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham |
24 | et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius |
25 | convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius |
26 | misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum |
27 | posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham |
28 | misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos |
29 | convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum |
30 | dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum |
31 | dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum |
32 | posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum |
33 | et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum |
34 | dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus |
35 | et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum |
36 | et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum |
37 | et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus |
38 | laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos |
39 | expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem |
40 | petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos |
41 | disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina |
42 | quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum |
43 | et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in laetitia |
44 | et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt |
45 | ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant |