Hieronymus, Psalmi, Psalmus 101
1 | oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam |
2 | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
3 | non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me |
4 | quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt |
5 | percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum |
6 | a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae |
7 | similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio |
8 | vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto |
9 | tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant |
10 | quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam |
11 | a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me |
12 | dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui |
13 | tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem |
14 | tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus |
15 | quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur |
16 | et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam |
17 | quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua |
18 | respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum |
19 | scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum |
20 | quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit |
21 | ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum |
22 | ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem |
23 | in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino |
24 | respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi |
25 | ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui |
26 | initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli |
27 | ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur |
28 | tu autem idem ipse es et anni tui non deficient |
29 | filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur |