Hieronymus, Psalmi, Psalmus 94
1 | laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro |
2 | praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei |
3 | quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos |
4 | quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt |
5 | quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt |
6 | venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos |
7 | quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius |
8 | hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra |
9 | sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea |
10 | quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde |
11 | et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam |