Hieronymus, Psalmi, Psalmus 87
1 | canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae |
2 | Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te |
3 | intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam |
4 | quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit |
5 | aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio |
6 | inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt |
7 | posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis |
8 | super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma |
9 | longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar |
10 | oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas |
11 | numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma |
12 | numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione |
13 | numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis |
14 | et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te |
15 | ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me |
16 | pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus |
17 | in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me |
18 | circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul |
19 | elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria |