Hieronymus, Psalmi, Psalmus 86
1 | filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis |
2 | diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob |
3 | gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma |
4 | memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic |
5 | numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus |
6 | Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma |
7 | sicut laetantium omnium habitatio in te |