Hieronymus, Psalmi, Psalmus 82
1 | canticum psalmi Asaph |
2 | Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus |
3 | quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput |
4 | super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos |
5 | dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra |
6 | quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt |
7 | tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni |
8 | Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum |
9 | etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma |
10 | fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison |
11 | disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae |
12 | pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum |
13 | qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei |
14 | Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti |
15 | sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes |
16 | ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos |
17 | imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine |
18 | erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant |
19 | et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra |