Hieronymus, Psalmi, Psalmus 81
1 | psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat |
2 | usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma |
3 | iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate |
4 | eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate |
5 | nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae |
6 | ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes |
7 | vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis |
8 | surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus |