Hieronymus, Psalmi, Psalmus 80
1 | in finem pro torcularibus Asaph |
2 | exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob |
3 | sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara |
4 | bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae |
5 | quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob |
6 | testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit |
7 | devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt |
8 | in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma |
9 | audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me |
10 | non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum |
11 | ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud |
12 | et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi |
13 | et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis |
14 | si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset |
15 | pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam |
16 | inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo |
17 | et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos |