Hieronymus, Psalmi, Psalmus 74
1 | in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici |
2 | confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua |
3 | cum accepero tempus ego iustitias iudicabo |
4 | liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma |
5 | dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu |
6 | nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem |
7 | quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus |
8 | quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat |
9 | quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae |
10 | ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob |
11 | et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti |