Hieronymus, Psalmi, Psalmus 73
1 | intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae |
2 | memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo |
3 | leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto |
4 | et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa |
5 | et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus |
6 | exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam |
7 | incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui |
8 | dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra |
9 | signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius |
10 | usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem |
11 | ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem |
12 | Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae |
13 | tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis |
14 | tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum |
15 | tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham |
16 | tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem |
17 | tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea |
18 | memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum |
19 | ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem |
20 | respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum |
21 | ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum |
22 | exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die |
23 | ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper |