Hieronymus, Psalmi, Psalmus 65
1 | in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra |
2 | psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius |
3 | dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui |
4 | omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma |
5 | venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum |
6 | qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso |
7 | qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma |
8 | benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius |
9 | qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos |
10 | quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum |
11 | induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro |
12 | inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium |
13 | introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea |
14 | quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea |
15 | holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma |
16 | venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae |
17 | ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea |
18 | iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus |
19 | propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae |
20 | benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me |