Hieronymus, Psalmi, Psalmus 62
1 | psalmus David cum esset in deserto Iudaeae |
2 | Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea |
3 | in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam |
4 | quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te |
5 | sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas |
6 | sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum |
7 | si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te |
8 | quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo |
9 | adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua |
10 | ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae |
11 | tradentur in manus gladii partes vulpium erunt |
12 | rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua |