Hieronymus, Psalmi, Psalmus 55
1 | in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth |
2 | miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me |
3 | conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me |
4 | ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo |
5 | in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro |
6 | tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum |
7 | inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam |
8 | pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus |
9 | vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua |
10 | tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es |
11 | in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo |
12 | in me sunt Deus vota tua quae reddam laudationes tibi |
13 | quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium |