Hieronymus, Psalmi, Psalmus 47
1 | canticum psalmi filiis Core secunda sabbati |
2 | magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius |
3 | fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni |
4 | Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam |
5 | quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum |
6 | ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt |
7 | tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis |
8 | in spiritu vehementi conteres naves Tharsis |
9 | sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma |
10 | suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui |
11 | secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua |
12 | laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine |
13 | circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius |
14 | ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram |
15 | quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula |