Hieronymus, Psalmi, Psalmus 31
1 | huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata |
2 | beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus |
3 | quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die |
4 | quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea dum configitur mihi spina diapsalma |
5 | delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma |
6 | pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt |
7 | tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma |
8 | intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos |
9 | nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te |
10 | multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit |
11 | laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde |