Hieronymus, Psalmi, Psalmus 17
1 | in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit |
2 | diligam te Domine fortitudo mea |
3 | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus |
4 | laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero |
5 | circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me |
6 | dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis |
7 | cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius |
8 | et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis |
9 | ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo |
10 | inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius |
11 | et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum |
12 | et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris |
13 | prae fulgore in conspectu eius nubes eius transierunt grando et carbones ignis |
14 | et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis |
15 | et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos |
16 | et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae |
17 | misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis |
18 | eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me |
19 | praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus |
20 | et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me |
21 | et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi |
22 | quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo |
23 | quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me |
24 | et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea |
25 | et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius |
26 | cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris |
27 | et cum electo electus eris et cum perverso perverteris |
28 | quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis |
29 | quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas |
30 | quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum |
31 | Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum |
32 | quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum |
33 | Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam |
34 | qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me |
35 | qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea |
36 | et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit |
37 | dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea |
38 | persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant |
39 | confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos |
40 | et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me |
41 | et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti |
42 | clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos |
43 | et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos |
44 | eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium |
45 | populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi |
46 | filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis |
47 | vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae |
48 | Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis |
49 | et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me |
50 | propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo |
51 | magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum |