monumenta.ch > Hieronymus > 13
Hieronymus, Psalmi, 12 <<<     >>> 14

Hieronymus, Psalmi, Psalmus 13

1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum
3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum
4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor
6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
Hieronymus HOME

bnf11947.46 csg75.465

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik