Hieronymus, Psalmi, Psalmus 8
1 | in finem pro torcularibus psalmus David |
2 | Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos |
3 | ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem |
4 | quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti |
5 | quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum |
6 | minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum |
7 | et constituisti eum super opera manuum tuarum |
8 | omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi |
9 | volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris |
10 | Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra |