monumenta.ch > Hieronymus > 3
Hieronymus, Psalmi, 2 <<<     >>> 4

Hieronymus, Psalmi, Psalmus 3

1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me
3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius diapsalma
4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus
8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti
9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
Hieronymus HOME

bnf11947.518 csg75.463

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik