Hieronymus, Psalmi, Psalmus 2
1 | psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania |
2 | adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma |
3 | disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum |
4 | qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos |
5 | tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos |
6 | ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius |
7 | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te |
8 | postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae |
9 | reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos |
10 | et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram |
11 | servite Domino in timore et exultate ei in tremore |
12 | adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta |
13 | cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo |