monumenta.ch > Hieronymus > 41
Hieronymus, Iob, 40 <<<     >>> 42

Hieronymus, Iob, Caput 41

1 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
2 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
3 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
4 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
5 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
6 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
7 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
8 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
9 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
10 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
11 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
12 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
13 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
14 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
15 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
16 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
17 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
18 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
19 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
20 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
21 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
22 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
23 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
24 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
25 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
Hieronymus HOME

bke20.101v bke21.5v bke22.5v csg68.84 csg75.462

Hieronymus, Iob, 40 <<<     >>> 42
monumenta.ch > Hieronymus > 41

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik