Hieronymus, Iob, Caput 40
1 | respondens autem Dominus Iob de turbine ait |
2 | accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi |
3 | numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris |
4 | et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas |
5 | circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus |
6 | disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia |
7 | respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo |
8 | absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam |
9 | et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua |
10 | ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet |
11 | fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius |
12 | constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt |
13 | ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae |
14 | ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius |
15 | huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi |
16 | sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus |
17 | protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis |
18 | ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius |
19 | in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius |
20 | an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius |
21 | numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius |
22 | numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia |
23 | numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum |
24 | numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis |
25 | concident eum amici divident illum negotiatores |
26 | numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius |
27 | pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui |
28 | ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur |