Hieronymus, Iob, Caput 38
1 | respondens autem Dominus Iob de turbine dixit |
2 | quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis |
3 | accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi |
4 | ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam |
5 | quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam |
6 | super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius |
7 | cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei |
8 | quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens |
9 | cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem |
10 | circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia |
11 | et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos |
12 | numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum |
13 | et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea |
14 | restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum |
15 | auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur |
16 | numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti |
17 | numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti |
18 | numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia |
19 | in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit |
20 | ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius |
21 | sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras |
22 | numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti |
23 | quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli |
24 | per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram |
25 | quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui |
26 | ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur |
27 | ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes |
28 | quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris |
29 | de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit |
30 | in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur |
31 | numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare |
32 | numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis |
33 | numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra |
34 | numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te |
35 | numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus |
36 | quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam |
37 | quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet |
38 | quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur |
39 | numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis |
40 | quando cubant in antris et in specubus insidiantur |
41 | quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos |