Hieronymus, Iob, Caput 36
1 | addens quoque Heliu haec locutus est |
2 | sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar |
3 | repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum |
4 | vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi |
5 | Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens |
6 | sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit |
7 | non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur |
8 | et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis |
9 | indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint |
10 | revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate |
11 | si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria |
12 | si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia |
13 | simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint |
14 | morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos |
15 | eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius |
16 | igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine |
17 | causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies |
18 | non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te |
19 | depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine |
20 | ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis |
21 | cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam |
22 | ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus |
23 | quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem |
24 | memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri |
25 | omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul |
26 | ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis |
27 | qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum |
28 | qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper |
29 | si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum |
30 | et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet |
31 | per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus |
32 | in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat |
33 | adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere |