Hieronymus, Iob, Caput 35
1 | igitur Heliu haec rursum locutus est |
2 | numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum |
3 | dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero |
4 | itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum |
5 | suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit |
6 | si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum |
7 | porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet |
8 | homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua |
9 | propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum |
10 | et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte |
11 | qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos |
12 | ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum |
13 | non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur |
14 | etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum |
15 | nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde |
16 | ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat |