Hieronymus, Iob, Caput 32
1 | omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur |
2 | et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo |
3 | porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob |
4 | igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur |
5 | cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer |
6 | respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam |
7 | sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam |
8 | sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam |
9 | non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium |
10 | ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam |
11 | expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus |
12 | et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius |
13 | ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo |
14 | nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi |
15 | extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia |
16 | quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra |
17 | respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam |
18 | plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei |
19 | en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit |
20 | loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo |
21 | non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo |
22 | nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus |