Hieronymus, Iob, Caput 30
1 | nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei |
2 | quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni |
3 | egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria |
4 | et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum |
5 | qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant |
6 | in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream |
7 | qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant |
8 | filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes |
9 | nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium |
10 | abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur |
11 | faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum |
12 | ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis |
13 | dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium |
14 | quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt |
15 | redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea |
16 | nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis |
17 | nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt |
18 | in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me |
19 | conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri |
20 | clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me |
21 | mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi |
22 | elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide |
23 | scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi |
24 | verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis |
25 | flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi |
26 | expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae |
27 | interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis |
28 | maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi |
29 | frater fui draconum et socius strutionum |
30 | cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate |
31 | versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium |