Hieronymus, Iob, Caput 28
1 | habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur |
2 | ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur |
3 | tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis |
4 | dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios |
5 | terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est |
6 | locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum |
7 | semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis |
8 | non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena |
9 | ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes |
10 | in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius |
11 | profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem |
12 | sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae |
13 | nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium |
14 | abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum |
15 | non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius |
16 | non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro |
17 | non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri |
18 | excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis |
19 | non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur |
20 | unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae |
21 | abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet |
22 | perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius |
23 | Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius |
24 | ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit |
25 | qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura |
26 | quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus |
27 | tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit |
28 | et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia |