Hieronymus, Iob, Caput 21
1 | respondens autem Iob dixit |
2 | audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam |
3 | sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete |
4 | numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari |
5 | adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro |
6 | et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor |
7 | quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis |
8 | semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum |
9 | domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos |
10 | bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo |
11 | egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus |
12 | tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi |
13 | ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt |
14 | qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus |
15 | quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum |
16 | verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me |
17 | quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui |
18 | erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit |
19 | Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet |
20 | videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet |
21 | quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur |
22 | numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat |
23 | iste moritur robustus et sanus dives et felix |
24 | viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur |
25 | alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus |
26 | et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos |
27 | certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas |
28 | dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum |
29 | interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis |
30 | quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur |
31 | quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi |
32 | ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit |
33 | dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles |
34 | quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati |