Hieronymus, Iob, Caput 19
1 | respondens autem Iob dixit |
2 | usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus |
3 | en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me |
4 | nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea |
5 | at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis |
6 | saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit |
7 | ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet |
8 | semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit |
9 | spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo |
10 | destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam |
11 | iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum |
12 | simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum |
13 | fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me |
14 | dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei |
15 | inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum |
16 | servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum |
17 | halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei |
18 | stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi |
19 | abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me |
20 | pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos |
21 | miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me |
22 | quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini |
23 | quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro |
24 | stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice |
25 | scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim |
26 | et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum |
27 | quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo |
28 | quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum |
29 | fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium |