Hieronymus, Iob, Caput 18
1 | respondens autem Baldad Suites dixit |
2 | usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur |
3 | quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis |
4 | qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo |
5 | nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius |
6 | lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur |
7 | artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum |
8 | inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat |
9 | tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis |
10 | abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam |
11 | undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius |
12 | adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius |
13 | devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors |
14 | avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus |
15 | habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur |
16 | deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius |
17 | memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis |
18 | expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum |
19 | non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius |
20 | in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror |
21 | haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum |