Hieronymus, Iob, Caput 17
1 | spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum |
2 | non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus |
3 | libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me |
4 | cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur |
5 | praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient |
6 | posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis |
7 | caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt |
8 | stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur |
9 | et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem |
10 | igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem |
11 | dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum |
12 | noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem |
13 | si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum |
14 | putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus |
15 | ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat |
16 | in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi |