Hieronymus, Iob, Caput 15
1 | respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
2 | numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum |
3 | arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit |
4 | quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo |
5 | docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium |
6 | condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi |
7 | numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus |
8 | numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia |
9 | quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus |
10 | et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui |
11 | numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent |
12 | quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos |
13 | quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones |
14 | quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere |
15 | ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius |
16 | quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem |
17 | ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi |
18 | sapientes confitentur et non abscondunt patres suos |
19 | quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos |
20 | cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius |
21 | sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur |
22 | non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium |
23 | cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies |
24 | terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium |
25 | tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est |
26 | cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est |
27 | operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet |
28 | habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae |
29 | non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam |
30 | non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui |
31 | non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit |
32 | antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet |
33 | laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum |
34 | congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt |
35 | concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos |