Hieronymus, Iob, Caput 3
1 | post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo |
2 | et locutus est |
3 | pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo |
4 | dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine |
5 | obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine |
6 | noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus |
7 | sit nox illa solitaria nec laude digna |
8 | maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan |
9 | obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae |
10 | quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis |
11 | quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii |
12 | quare exceptus genibus cur lactatus uberibus |
13 | nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem |
14 | cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines |
15 | aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento |
16 | aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem |
17 | ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore |
18 | et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris |
19 | parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo |
20 | quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt |
21 | qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum |
22 | gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum |
23 | viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris |
24 | antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus |
25 | quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit |
26 | nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio |