monumenta.ch > Hieronymus > 16
Hieronymus, Esther, 15 <<<    

Hieronymus, Esther, Caput 16

1 (exemplar epistulae regis Artarxersis quam pro Iudaeis ad totas regni sui provincias misit quod et ipsum in hebraico volumine non habetur)
rex magnus Artarxerses ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostrae oboediunt iussioni salutem dicit
2 multi bonitate principum et honore qui in eos conlatus est abusi sunt in superbiam
3 et non solum subiectos regibus nituntur opprimere sed datam sibi gloriam non ferentes in ipsos qui dederunt moliuntur insidias
4 nec contenti sunt gratias non agere beneficiis et humanitatis in se iura violare sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se fugere posse sententiam
5 et in tantum vesaniae proruperunt ut eos qui credita sibi officia diligenter observant et ita cuncta agunt ut omnium laude sint digni mendaciorum cuniculis conentur subvertere
6 dum aures principum simplices et ex sua natura alios aestimantes callida fraude decipiunt
7 quae res et ex veteribus probatur historiis et ex his quae geruntur cotidie quomodo malis quorundam suggestionibus regum studia depraventur
8 unde providendum est paci omnium provinciarum
9 nec putare debetis si diversa iubeamus ex animi nostri venire levitate sed pro qualitate et necessitate temporum ut reipublicae poscit utilitas ferre sententiam
10 et ut manifestius quod dicimus intellegatis Aman filius Amadathi et animo et gente Macedo alienusque a Persarum sanguine et pietatem nostram sua crudelitate commaculans peregrinus susceptus a nobis est
11 et tantam in se expertus humanitatem ut pater noster vocaretur et adoraretur ab omnibus post regem secundus
12 qui in tantum arrogantiae tumore sublatus est ut regno nos privare niteretur et spiritu
13 nam Mardocheum cuius fide et beneficiis vivimus et consortem regni nostri Hester cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem
14 hoc cogitans ut illis interfectis insidiaretur nostrae solitudini et regnum Persarum transferret in Macedonas
15 nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos in nulla penitus culpa repperimus sed e contrario iustis utentes legibus
16 et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum et usque hodie custoditur
17 unde eas litteras quas sub nomine nostro ille direxerat sciatis esse irritas
18 pro quo scelere ante portas huius urbis id est Susis et ipse qui machinatus est et omnis cognatio eius pendet in patibulis non nobis sed Deo ei reddente quod meruit
19 hoc autem edictum quod nunc mittimus in cunctis urbibus proponatur ut liceat Iudaeis uti legibus suis
20 quibus debetis esse adminiculo ut eos qui se ad necem eorum paraverant possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi qui vocatur adar
21 hanc enim diem omnipotens Deus maeroris et luctus eis vertit in gaudium
22 unde et vos inter ceteros festos dies hanc habetote diem et celebrate eam cum omni laetitia ut et in posterum cognoscatur
23 omnes qui fideliter Persis oboediunt dignam pro fide recipere mercedem qui autem insidiantur regno eorum perire pro scelere
24 omnis autem provincia et civitas quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps gladio et igne pereat et sic deleatur ut non solum hominibus sed etiam bestiis invia sit in sempiternum pro exemplo contemptus et inoboedientiae
Hieronymus HOME

csg68.200 csg75.630

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik