Hieronymus, Esther, Caput 14
1 | Hester quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum quod inminebat |
2 | cumque deposuisset vestes regias fletibus et luctui apta indumenta suscepit et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit ieiuniis omniaque loca in quibus laetari ante consueverat crinium laceratione conplevit |
3 | et deprecabatur Dominum Deum Israhel dicens Domine mi qui rex noster es solus adiuva me solitariam et cuius praeter te nullus auxiliator est alius |
4 | periculum meum in manibus meis est |
5 | audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israhel de cunctis gentibus et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis ut possideres hereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es |
6 | peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum |
7 | coluimus enim deos eorum iustus es Domine |
8 | et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes |
9 | volunt tua mutare promissa et delere hereditatem tuam et claudere ora te laudantium atque extinguere gloriam templi et altaris tui |
10 | ut aperiant ora gentium et laudent idolorum fortitudinem et praedicent carnalem regem in sempiternum 14:11 ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt ne rideant ad ruinam nostram sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos coepit saevire disperde |
12 | memento Domine et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae et mihi da fiduciam rex deorum et universae Domine potestatis |
13 | tribue sermonem conpositum in ore meo in conspectu leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt |
14 | nos autem libera manu tua et adiuva me nullum alium habentem auxilium nisi te Domine habes omnium scientiam |
15 | et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigenae |
16 | tu scis necessitatem meam quod abominer signum superbiae et gloriae meae quod est super caput meum in diebus ostentationis meae et detester illud quasi pannum menstruatae et non portem in diebus silentii mei |
17 | et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum |
18 | et numquam laetata sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in praesentem diem nisi in te Domine Deus Abraham |
19 | Deus fortis super omnes exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo (15:Preface) haec quoque addita repperi in editione vulgata |