Hieronymus, Esther, Caput 13
1 | (quae sequuntur in eo loco posita erant ubi scriptum est in volumine et diripuerunt bona vel substantias eorum quae in sola vulgata editione repperimus, epistulae autem hoc exemplar fuit) rex maximus Artarxerses ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui eius imperio subiecti sunt salutem dicit |
2 | cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem volui nequaquam abuti potentiae magnitudine sed clementia et lenitate gubernare subiectos ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes optata cunctis mortalibus pace fruerentur |
3 | quaerente autem me a consiliariis meis quomodo hoc posset impleri unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat et erat post regem secundus Aman nomine |
4 | indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum qui novis uteretur legibus et contra omnium gentium faciens consuetudinem regum iussa contemneret et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret |
5 | quod cum didicissemus videntes unam gentem rebellem adversum omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque iussionibus contraire et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam |
6 | iussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis nullusque eorum misereatur quartadecima die duodecimi mensis adar anni praesentis |
7 | ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes reddant imperio nostro pacem quam turbaverunt (hucusque exemplar epistulae) |
8 | (quae sequuntur post eum locum scripta repperi ubi legitur pergensque Mardocheus fecit omnia quae ei mandaverat Hester nec tamen habentur in Hebraico et apud nullum penitus feruntur interpretum) Mardocheus autem deprecatus est Dominum memor omnium operum eius |
9 | et dixit Domine Domine rex omnipotens in dicione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tuae resistere voluntati si decreveris salvare Israhel |
10 | tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur |
11 | Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tuae |
12 | cuncta nosti et scis quia non pro superbia et contumelia et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc ut non adorarem Aman superbissimum |
13 | libenter enim pro salute Israhel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem |
14 | sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem et ne quemquam adorarem excepto Domino meo 13:15 et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere |
16 | ne despicias partem tuam quam redemisti tibi de Aegypto |
17 | exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudium ut viventes laudemus nomen tuum Domine et non claudas ora te canentium |
18 | omnis quoque Israhel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum eo quod eis certa mors inpenderet |