Hieronymus, Esther, Caput 12
1 | morabatur autem eo tempore in aula regis cum Gabatha et Thara eunuchis regis qui ianitores erant palatii |
2 | cumque intellexisset cogitationes eorum et curas diligentius pervidisset didicit quod conarentur in regem Artarxersen manus mittere et nuntiavit super eo regi |
3 | qui de utroque habita quaestione confessos duci iussit ad mortem |
4 | rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis sed et Mardocheus rei memoriam litteris tradidit |
5 | praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur datis ei pro delatione muneribus |
6 | Aman vero filius Amadathi Bugeus erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardocheo et populo eius pro duobus regis eunuchis qui fuerant interfecti (hucusque proemium) |