Hieronymus, Esther, Caput 11
1 | anno quarto regnantibus Ptolomeo et Cleopatra adtulerunt Dositheus qui se sacerdotem et levitici generis ferebat et Ptolomeus filius eius hanc epistulam Phurim quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolomei filium in Hierusalem |
2 | (hoc quoque principium erat in editione vulgata quod nec in Hebraeo nec apud ullum fertur interpretum) anno secundo regnante Artarxerse maximo prima die mensis nisan vidit somnium Mardocheus filius Iahiri filii Semei filii Cis de tribu Beniamin |
3 | homo iudaeus qui habitabat in urbe Susis vir magnus et inter primos aulae regiae |
4 | erat autem de eo numero captivorum quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Hierusalem cum Iechonia rege Iudaeae |
5 | et hoc eius somnium fuit apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio super terram |
6 | et ecce duo dracones magni paratique contra se in proelium |
7 | ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes ut pugnarent contra gentem iustorum |
8 | fuitque dies illa tenebrarum et discriminis tribulationis et angustiae et ingens formido super terram 11:9 conturbataque est gens iustorum timentium mala sua et praeparata ad mortem |
10 | clamaveruntque ad Deum et illis vociferantibus fons parvus crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit |
11 | lux et sol ortus est et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos |
12 | quod cum vidisset Mardocheus et surrexisset de stratu cogitabat quid Deus facere vellet et fixum habebat in animo scire cupiens quid significaret somnium |