1 | rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias |
2 | cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum |
3 | et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent |
4 | (quae habentur in Hebraeo plena fide expressi haec autem quae sequuntur scripta repperi in editione vulgata quae Graecorum lingua et litteris continentur et interim post finem libri hoc capitulum ferebatur quod iuxta consuetudinem nostram obelo id est veru praenotavimus) dixitque Mardocheus a Deo facta sunt ista |
5 | recordatus sum somnii quod videram haec eadem significantis nec eorum quicquam irritum fuit |
6 | parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Hester est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam |
7 | duo autem dracones ego sum et Aman |
8 | gentes quae convenerant hii sunt qui delere nomen conati sunt Iudaeorum |
9 | gens autem mea Israhel est qui clamavit ad Deum et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter gentes |
10 | et duas sortes esse praecepit unam populo Dei et alteram cunctarum gentium |
11 | venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus |
12 | et recordatus est Dominus populi sui ac misertus hereditati suae |
13 | et observabuntur dies isti in mense adar quartadecima et quintadecima die eiusdem mensis cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati in cunctas deinceps generationes populi Israhel |