monumenta.ch > Hieronymus > 16
Hieronymus, Iudith, 15 <<<    

Hieronymus, Iudith, Caput 16

1 tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens
2 incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius
3 Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
4 qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum
5 venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles
6 dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem
7 Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum
8 non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
9 exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel
10 unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum
11 sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius
12 horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
13 tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti
14 filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei
15 hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro
16 Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest
17 tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae
18 montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam
19 qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia
20 vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos
21 dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum
22 et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas
23 porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis
24 erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith
25 post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel
26 erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius
27 erat autem diebus festis procedens cum gloria magna
28 mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam
29 luxitque illam omnis populus diebus septem
30 in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis
31 dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in praesentem diem
Hieronymus HOME

csg68.158 csg75.647

Hieronymus, Iudith, 15 <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik