Hieronymus, Iudith, Caput 1
1 | Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis |
2 | ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum |
3 | per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium |
4 | et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum |
5 | anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum |
6 | in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum |
7 | tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano |
8 | et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdraelon |
9 | et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae |
10 | ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum |
11 | qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt |
12 | tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his |