Hieronymus, Tobias, Caput 11
1 | cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die |
2 | dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum |
3 | si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus |
4 | cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt |
5 | Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo |
6 | et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus |
7 | dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum |
8 | statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit |
9 | tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat |
10 | unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo |
11 | et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio |
12 | cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt |
13 | tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo |
14 | et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi |
15 | quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit |
16 | et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum |
17 | dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum |
18 | ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo |
19 | et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat |
20 | veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus |
21 | et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt |