monumenta.ch > Hieronymus > 6
Hieronymus, Tobias, 5 <<<     >>> 7

Hieronymus, Tobias, Caput 6

1 profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris
2 et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum
3 quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me
4 et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius
5 tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter
6 quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum
7 tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti
8 respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos
10 et dixit ei ubi vis ut maneamus
11 respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam
12 tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem
13 pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem
14 tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit
15 timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum
16 tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium
17 hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos
18 tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea
19 ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium
20 secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris
21 tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur
22 transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris
Hieronymus HOME

csg68.100 csg75.634

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik