1 | tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater |
2 | quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi |
3 | tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet |
4 | sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea |
5 | tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum |
6 | et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis |
7 | at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum |
8 | cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis |
9 | cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo |
10 | tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum |
11 | ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit |
12 | et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video |
13 | cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris |
14 | dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam |
15 | et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te |
16 | cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu |
17 | cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat |
18 | sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius |
19 | et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum |
20 | dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum |
21 | respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum |
22 | tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul |
23 | cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis |
24 | numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum |
25 | sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum |
26 | dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum |
27 | credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos |
28 | ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit |